I.  Requiem et Kyrie (Introït)

Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus Deus in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem,
exaudi orationem meam,
ad te omnis caro veniet.
Requiem aeternam
dona defunctis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleison.
Christe eleison,
Kyrie eleison.

II.  Dies irae (Prose)

Dies irae, dies illa,
solvet saeclum in favilla,
quantus tremor est futurus,
quando judex est venturus,
teste David cum Sibylla,
cuncta stricte discussurus.

Tuba mirum spargens sonum
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura
judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur
in quo totum continetur
unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit
quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit,
mors stupebit et natura
cum resurget creatura
judicanti responsura.

III.  Quid sum miser

Quid sum miser tunc dicturus
quem patronum rogaturus
cum vix justus sit securus?
Recordare pie Jesu,
quod sum causa tuae viae,
ne me perdas illa die.
Oro supplex et acclinis,
cor contritum quasi cinis,
gere curam mei finis.

IV.  Rex tremendae

Rex tremendae majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis!
Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae,
ne me perdas illa die,
confutatis maledictis,
flammis acribus addictis,
voca me ...
et de profundo lacu.
Libera me de ore leonis,
ne cadam in obscurum,
ne absorbeat me Tartarus.

V.  Quaerens me

Quaerens me, sedisti lassus,
redemisti crucem passus,
tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
donum fac remissionis,
ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus,
supplicanti parce, Deus.
Preces meae non sunt dignae,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.
Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti,
inter oves locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.

VI.  Lacrimosa

Lacrymosa, dies illa
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.
Pie Jesu, Domine,
dona eis requiem aeternam.
Lacrimosa, dies illa
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.

VII.  Offertoire

Domine Jesu Christe, rex gloriae,
libera animas omnium
fidelium defunctorum de poenis
inferni et de profundo lacu,
libera eas
Et sanctus Michael signifer 
repraesentet eas in lucem 
sanctam, quam olim Abrahae
et semini ejus promisisti,
Domine Jesu Christi, Amen.

VIII.  Hostias

Hostias et preces tibi
laudis offerimus.
Suscipe pro animabus illis
quarum hodie memoriam facimus.

IX.  Sanctus

Sanctus, sanctus, sanctus,
Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra
gloria tua.
Hosanna in excelsis.

X.  Agnus Dei

Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi,
dona eis requiem sempiternam.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Exaudi orationem meam,
ad te omnis caro veniet.
Requiem aeternam
dona defunctis, Domine,
et lux perpetua luceat eis,
cum sanctis tuis in aeternum, Domine,
quia pius es.
Amen.

© Monir Tayeb et Michel Austin. Tous droits de reproduction réservés.

Back to Berlioz Libretti main page

Retour à la page principale Livrets de Berlioz