Introduction

I. Kyrie

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

II. Gloria

Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax
hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te,
benedicimus te,
glorificamus te,
adoramus te.

III. Gratias

Gratias agimus tibi
propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus,
rex coelestis,
Deus Pater omnipotens,
Domine Fili unigenite,
Jesu Christe.
Domine Filius,
agnus Dei,
qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.

IV. Quoniam

Quoniam tu solus sanctus
Dominus,
tu solus altissimus,
Jesu Christe.
Cum Sancto Spiritu,
in gloria Dei Patris.
Amen.

V. Credo

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum
ante omnia saecula.
Credo in unum Dominum
Jesum Christum,
Deum de Deo,
lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum non factum,
consubstantialem Patris,
qui propter nos homines
et propter nostram salutem
descendit de coelis.

VI. Incarnatus

Et incarnatus est
de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
et homo factus est.

VII. Crucifixus

Crucifixus etiam pro nobis
sub Pontio Pilato.
Passus et sepultus est.

VIII. Resurrexit

Et resurrexit tertia die
secundum scripturas.
Et ascendit in coelum,
sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria
judicare vivos et mortuos.
Cujus regni non erit finis. 
Et in Sanctum Spiritum
Dominum et vivificantem,
qui ex Patre et Filio procedit,
qui cum Patre et Filio simul
adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per Prophetas.
Et in unam sanctam apostolicam
et sanctam ecclesiam.
Confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi.
Amen.

Motet pour l’offertoire

Quis similis tui,
quis in fortibus, Domine?
Magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis,
et faciens mirabilia.

IX. Sanctus

Sanctus, sanctus, sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra
gloria sua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit
in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

X. O salutaris

O salutaris hostia,
quae coeli pandis ostium.
Bella premunt hostilia.
Da robur, fer auxilium.

XI. Agnus Dei

Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei,
dona nobis pacem.

Domine salvum

Domine,
salvum fac
regem nostrum.
Et exaudi nos in die
qua invocaverimus te.

© Monir Tayeb et Michel Austin. Tous droits de reproduction réservés.

Back to Berlioz Libretti main page

Retour à la page principale Livrets de Berlioz